Main
- books.jibble.org
My Books
- IRC Hacks
Misc. Articles
- Meaning of Jibble
- M4 Su Doku
- Computer Scrapbooking
- Setting up Java
- Bootable Java
- Cookies in Java
- Dynamic Graphs
- Social Shakespeare
External Links
- Paul Mutton
- Jibble Photo Gallery
- Jibble Forums
- Google Landmarks
- Jibble Shop
- Free Books
- Intershot Ltd
|
books.jibble.org
Previous Page
| Next Page
Page 8
Facile enim illi erit, perspicuitate certe Mathematica demonstrare,
unicum pulsum cordis datum in corpore sano sibi continuando esse causam.
Longe minora numero, longe simpliciora sunt, quae vitae incolumitatem
praestant, quam noster fingit animus.
Leviores longe sunt rerum ingestarum in nobis mutationes, quam vulgo
creditur.
Minus compositae, quam ipsi putamus, vitae humanae causae.
Si exacta structurae esset cognitio, si sensibilis probe nota esset
humorum natura, doceret cito Mechanice ex simplicissimis fluere
principiis, quae ignota maximam nunc pariunt admirationem.
Dicti veritatem tam paradoxi uno ab exemplo discere licebit, ut constet
quam simplici negotio et Mechanico plane maximae quae habetur omnium
operae mutatio in nobis fiat.
Pars pellucida animalis vivi microscopio aucta claro docet spectaculo,
cruorem solo cordis pulsu in extremas trudi arterias, ibi elastica
arteriae contractione retropelli aliquantulum quo momento ictus cordis
cessans, ejusque valvulae concidentes, regressui spatium laxant.
Reciproco hoc impulsu et repercussu varias mole partes cruoris applicari
ubique ad diversa capacitatis hiatu oscula, intra haec recipi, vel inde
repelli, tam clare, quam coelum hoc contueri est.
Tum solo hoc artificio secedere sanguinem in diversa colore et tenuitate
fluida, mox in venis iterum permiscenda eadem claritate cernitur.
Id vero Chemicorum conflictuum perito evidens ipsi oculi aciei apparet,
simplici impulsu aliunde dato, et vasis elatere, sine ullo fermenti
signo omnia haec fieri.
Defixus saepenumero in speculatione hac anceps mihi haesit animus, an
Spirantis cerneret animalis partem, an vero incilia meditatione summi
Mathematici excogitata, manu peritissimi Mechanici affabrefacta, per
quae liquores duceret, secerneret, misceretque absolutae artis
consummatione perfectus Aquilex.
Tandem vero si periculum capere juvat, an ex simplicibus et indubitatis
sensuum experimentis demonstrari queant per Mechanicos illa, de quorum
intellectu ante paucos annos nulla spes, Geometrico parta labore in usum
exempli citare decet.
Perpendamus, quae docet, dum Mechanicen Medicis applicat Rebus,
Borellus.
Evolvantur, quae ex hujus Schola sapiens, eisdem usus principiis, et
Malpigianis inventis fretus Oedipi instar extricat Bellinus.
Tum quae illorum laudato excitatus labore, Orbi erudito Problemata
proposuit, demonstravitque, nobile quondam hujus Lycaei ornamentum
Pitcarnius.
Scheineri, Cartesii, Hugenii de oculo, Kircheri, Schelhammeri, et
Morlandi de aure et auditu, scrutemur demonstrata.
Constabit an prosit Medico Mechanice!
Apparebit quid sperandum sit, si ejus a peritis Medicis invehitur in
Medicinam usus, si in exercitatione hac pergitur tamdiu, quamdiu
patientia humana tam inepta sectarum molimina in disciplina Medica
tulit.
Haec autem vera esse, et usum habere in Medicis Mechanicen, quamdiu de
Theoria agitur, consensus erit forte facilis, tamen ne hilum bonae
frugis ipsi Artis exercitio afferre, pervolgata objicitur querela.
Quae quidem speciosa hac distinctione prolata, qui consistere queant
simul, satis non video.
Neque enim aliam hos intelligere Theoriam credo, nisi eam, quae ex
proximis causis clare docet, quae sani hominis vita sit.
Quod si, ut oportet, admittitur, sequetur Scientiam hanc noscendis,
curandisque morbis auxilia suppeditare optima.
Causas enim qui recte novit perfectae sanitatis, ille, quoties hae
deficiunt, egregie ipsius defectus, id est morbi, originem rationemque
comprehendet.
Previous Page
| Next Page
|
|