Main
- books.jibble.org
My Books
- IRC Hacks
Misc. Articles
- Meaning of Jibble
- M4 Su Doku
- Computer Scrapbooking
- Setting up Java
- Bootable Java
- Cookies in Java
- Dynamic Graphs
- Social Shakespeare
External Links
- Paul Mutton
- Jibble Photo Gallery
- Jibble Forums
- Google Landmarks
- Jibble Shop
- Free Books
- Intershot Ltd
|
books.jibble.org
Previous Page
| Next Page
Page 6
Hanc utinam excolant! utinam exhauriant! utinam nobis aperiant Viri
Mathematice docti!
Ab hoc Eorum labore, quo generales liquidi effectus luce illustrarent
mathematica, brevi tempore plus maturi in horto medico fructus
exspectare licet, quam ab omni eo, quod aliunde in hunc congestum
hactenus.
Taedet quippe pudetque ineptiarum, quibus seriam prae caeteris Artem
ridiculam fecere, qui Mechanices imperiti vim liquidorum humanorum
explicare conati sunt.
Et palam affirmo, vitalium actiones humorum scire posse neminem, qui
Aquilegum regulas ignorat.
Quae dum libertate Medica firmus assero, jurgii hic illaturos causam
praesagit animus eos, Qui, nescio qua gratia, ab Hermete nomen sibi,
sectamque condunt.
Egone ex universali hac liquidorum doctrina deduxerim ea, quae
singulares eorum virtutes absolvunt?
An fermenti stabiles motus, diversorum liquidorum ferventes conflictus,
putredinis spontaneae mirabiles effectus ex Mechanicis explicuerim
unquam?
Talia objectans, eorum, quae dicta, memor, paucis, quae dicam, animum
adhibeat.
Mea enimvero sic est ratio, justa, vel secus, vestrum sit judicium.
Ex experimentis Chemicorum historiam haberi posse valde limitatam
singularium eventorum, quatenus in circumstantia definita sensibile
quidpiam producunt.
Necessaria ergo quam maxime est Medicinae haec Ars, dum observatorum
Sylvam largitur et observandi praebet optimum compendium.
Data enim exhibere, horumque definire conditiones valet, regulas autem
ratiocinandi ex his Chemia dabit nunquam.
Ne tamen vel sic nimis, ut solent, se efferant, qui unius Chemiae cultu
omnem Medicae Sapientiae thesaurum se possidere vani jactant!
Enimvero plura in nobis, sani vigeamus, vel langueamus aegri, fieri ex
communibus illis liquorum proprietatibus, quas sibi sumserunt
expendendas Geometrae, quam ex insitivis, dubiis, et arte Chemicorum
factis plerumque, pervulgato palam documento est.
Aqua naturae ariditatem alter corrigit, Falerno alter quotidie venas
inflat; fructubus hic, Cerealibusque parvo assuetus famem explet, et
sustentat Spiritum, ille carnibus, piscibus, terra natis, et omni
condimentorum varietate Apitiana onerat ventrem; alii blando et insulso
fere victu aluntur, alii salitis, acidis, et acribus quibusque intestina
stimulant.
Multiplex adeo assumtorum varietas vitam tamen sanitatemque plures per
annos protrahit in iis, qui tamen diversis humores suos saturant
corpusculis.
Liquido argumento magis communi fluidorum naturae Mechanicis explicatae,
et in ipso corpore vi viscerum productae, quam singulari cujusque
particulae virtuti, actiones vitae deberi.
Si aurea Verulamii de vita et morte monumenta, si liberae Hippocratis et
Celsi de victu sanorum leges, si usus non satis id confirmat
quotidianus, omni dignissimum fide Louwerum, sincerum mehercle et
defaecato judicio sagacem Virum vobis citabo.
Hic enim, immani cruoris jactura exsanguem, jure carnium solo ingesto,
venis recepto, per has fluente, imo colore nec mutato effluente per
vulnera, revixisse Juvenem testatur.
Sed quid verbis opus in re clara?
Ad Vos ego provoco, Vestram appello fidem Clarissimi Viri Medici, Quorum
sapientia huic Coronae venustatem conciliat, Quorum salutari dextra
incolumis huic Urbi praestatur sanitas!
Nonne incumbit nobis, dum aegris Medicina fit, vel millies fluida
inspissare, resolvere coacta, stagnantia movere, compescere dissoluta,
diluere crassa, leviora solidare?
Previous Page
| Next Page
|
|