De Usu Ratiocinii Mechanici in Medicina by Hermanni Boerhaave


Main
- books.jibble.org



My Books
- IRC Hacks

Misc. Articles
- Meaning of Jibble
- M4 Su Doku
- Computer Scrapbooking
- Setting up Java
- Bootable Java
- Cookies in Java
- Dynamic Graphs
- Social Shakespeare

External Links
- Paul Mutton
- Jibble Photo Gallery
- Jibble Forums
- Google Landmarks
- Jibble Shop
- Free Books
- Intershot Ltd

books.jibble.org

Previous Page | Next Page

Page 2

Ignota igitur haec detegere quisquis amat, ex ipsa re singulari
conditiones eruere debet, quae procacem aliter ratiocinii libertatem in
indaganda rei indole exacte determinet. Has vero certo nullus novit,
nisi ille, qui sensuum experimento observandos corporis cujusque
effectus perspexit. Habent sc. hi rationem eorum, quae ex natura propria
rei indagandae fluunt; singula ergo horum unam hujus proprietatem,
collecta vero simul integram ejus naturam absolvunt, qua sensibus patet.

Quicunque autem ex his ipsis liquidissime prius perspectis, more dein
Geometrico ea demonstrat, quae clara et individua sequela inde elici
possunt, plura longe deteget, quam sensuum auxilium revelasset unquam.
Neque tamen ipsa haec posteriora vera minus prioribus, neque minus
certa, neque minus apta usui erunt.

Praeter binas hasce, tertia non datur, quae peculiarem corporeae
cujusdam machinae constructionem reseret, clavis.

Quarum utraque id evincit unum, humanum corpus idem esse natura toti,
quam contemplamur, Universitati rerum.

Sensu teste et ratione judice nil habet praeter caetera eximii, si seria
speculatione principia ejus lustraveris, nisi quod ex pluribus,
diversisque machinis influxu humorum agitatis illud possidemus
conflatum.

Conflatum vero hac conditione, ut adunatarum partium effectus sit plures
producere, eosque varios valde, motus, qui mechanica plane evidentia ex
mole, figura, firmitate et nexu partium inter se, fluunt. Quod
confirmatur satis, quoniam solo mechanico motu destructa harum partium
una, vel soluta tantum vinculi tenacitate, frustra eundem deinceps
effectum speramus. Humanum ergo verum est, quale Mechanici speculantur,
corpus; habet adeoque id omne, quod clara hujus specie exhibetur.

Eadem igitur lege, qua mathematicum illud et humana haec machina
explicabilis arti geometricae erit; si modo pro datis assumuntur, non
quas arbitrium mentis ex infinita possibilium varietate pro lubidine
finxit, sed sensuum usu probe compertae dotes ejus peculiares.

Quarum plurimas anatome vario equidem detexit artificio, observando
majorum, quibus componimur, partium definitam structuram. Plura in
minoribus pulcherrimum detexit microscopii inventum, similem his,
majoribusque naturam demonstrans. Sed et liquidorum scientia revelavit
multa, quae humorum per vasa nostra circumactorum ingenium, impetum,
directionemque determinant. Quare, aut ex omnibus his nihil lege
scientiae deduci poterit unquam, aut soli mechanicae in cognoscendo,
adeoque et in gubernando corpore humano palma tribuenda erit.

Nihil veri, nihil certi, nihil quod ex usu sit, ex tot manifestis
observatis deduci posse, sive ea quis rite expenderit singula, sive
emendatissimo ratiocinio inter se comparaverit universa, quis credet,
quis asseret?

Languentis certe animi tardum nimis torporem, et ingratum plane
pulcherrimorum, quae possidemus, inventorum neglectum, qui sic loquitur,
palam facit.

Desidiosi est nihil agendo desperare semper, vel elevare verbis, facere
quae forte solus non possit.

Quod si ratiocinandi lege ignota quidem inde illustrari posse concedens
quis, mechanicis tamen solis id muneris denegat, aliam det quaeso, quae
corporea rectius excutiat, artem. Id qui aggreditur, necessarium est ut
statuat rerum naturam optime explicari per ea principia, quae a quaesita
rei natura maxime aliena sunt, et per eos, qui ab una omni Bono probata
veri indagandi methodo longissime aberrant. Eo autem ipso tot, tantisque
se intricat absurdis, ut, nulla ejus ratione habita, propositum
demonstratum putem.

Sed jejuna nimis audit haec convincendi ratio, cujusque remotior ab usu
communi vis paucos in assensum cogat! Id verum quin sit, si ex
plurimorum captu aestimatur demonstrationis pondus, nullus dubito.

Quidni ergo, vel horum gratia, in liquidissima luce locatam rem ponamus
ob oculos; et in ea quidem, qua se omnes pulchre uti jactant, quibus
mederi cura est.

Quae aggressurus vel invitus sane cogor ex historia structurae corporis
allegare ea, quae Rhetorum locis insueta plane et inaudita, puritati
defaecatae Latinitatis peregrina et barbara, intellectui tamen ipsius
rei praeprimis necessaria habentur.

Previous Page | Next Page


Books | Photos | Paul Mutton | Mon 25th Nov 2024, 4:29