De Usu Ratiocinii Mechanici in Medicina by Hermanni Boerhaave


Main
- books.jibble.org



My Books
- IRC Hacks

Misc. Articles
- Meaning of Jibble
- M4 Su Doku
- Computer Scrapbooking
- Setting up Java
- Bootable Java
- Cookies in Java
- Dynamic Graphs
- Social Shakespeare

External Links
- Paul Mutton
- Jibble Photo Gallery
- Jibble Forums
- Google Landmarks
- Jibble Shop
- Free Books
- Intershot Ltd

books.jibble.org

Previous Page | Next Page

Page 10

Fluxus vero impedimentum internum vel languori virtutis impellentis, vel
contractioni vasculorum convulsivae, vel liquidis copia, motu,
spissitate, aut tenuitate peccantibus adscribet _plerunque_, qui vitae,
sanitatis, morbi, mortis et cadaverum phaenomena comparavit sedulus.

Quin adjumenta, quibus morborum miseriam lenimus aegris, ea prodesse
gratia _inprimis_, qua dicta malorum capita auferunt, attenta nos docet
contemplatio.

Aurea comparentur Sydenhami observata demonstratis de missione
sanguinis, stimulis et Villo contractili Bellinianis, et, postquam
Mechanica plane ope juvare vulgata remedia constat, spes concipietur
sensim demonstrandi regulas subire posse et vires eorum et applicandi
rationem.

Vix enim me contineo, quin, praematurius forte, pronunciem simpliciores
esse, et magis Mechanicas morborum maxime compositorum causas, quam
ullus Medicorum cogitat.

Unius enim partis minima et simplicissima labes unionis necessitate et
contagio totam saluberrimae Machinae vim subito pervertit.

Tenuissima acu, eaque ex purissimo Chalybe pungatur tendinis vel nervuli
fibrilla in corpore sanissimo.

Heu quam dira ex vili vulnusculo tantillae particulae malorum, heu quam
multiplex cohors!

Dolor, rubor, tumor, ardor, pulsatio, febris, sitis, delirium, convulsio
et horrenda tristis tragoediae catastrophe mors.

Spina, levisve festuca membranoso infixa loco eadem brevi parit.

Et miramur venenorum spicula, pestis lanceolas, vel salium acumina
similia peragere?

Quin solo motu externo quam mirae rerum mutationes in corpore sano!

In gyrum agatur, vel jactetur maris fluctibus scaphae insidens
insuetus: Quid fit? vertigo, pallor, nausea, vomitus, anxietas, mille
morborum aerumnae, mille fluidi vitalis et incredibiles mutationes a
solo motu oriundae.

Qui ergo humores integros manere novit, quamdiu vi canalium conquassati
propelluntur, qui stagnantes hos in calido, humidoque loco morbosos
reddi statim et trahere sincera scit, qui ex uno simplicique malo
infinita alia statim sequi animadvertit, facillime perspiciet
exspectanda ad haec a mechanico medico promtissima tandem auxilia: ex
causis enim impediti fluoris, regulis superandae resistentiae,
restituendi motus elastici, augendae virtutis cordis collatis cum morbi
phaenomenis quid non invenietur tandem?

At enim vitam, morbos, sanitatem in nobis ex principiis fluere non
Mechanicis mentis docet in corpora potestas. Frustraneus ergo tot
irritorum conaminum labor! Vana supervacaneae Mechanicae speculationis
spes.

Talia aggerens utinam rideret securus, neque communem ignorantiae
calamitatem eadem deploraret querela!

Quis enim miri hujus commercii vim invenire potuit in aliquo, quod
corpus constituit vel mentem?

Sciat tamen, virtutem cogitationis, simulac in corpus influit, totum
quod in eo producit, facere corporeum, adeoque legi Mechanicae obediens.

Quid refert causam mutationis primam non esse Mechanicam, quum hac
insuper habita, effectum, qui corporeus, cognoscere, excutere, atque
dirigere Mechanico detur Medico; quum hoc scopo sufficiat?

Crescit nimium, pauca dum tangit leviter, Oratio.

Unum, quod palmarium jactant, quibus alia quam nobis mens est, ne
declinando subdole evitasse me suspicentur, diluendum judico.

Philosophos clamant et Mechanicos, ubi Medicae arti exercendae admoti
fuere unquam, sinistro semper eventu repulsos fuisse. Disputatione non
esse opus, quum artem horum Medicis nocere, re constet et experimento.

Quae verissima esse, si hos arguunt, quos in scholis superbus philosophi
titulus effert, docet historia, docent, quae de rebus conscripsere
medicis, volumina.

Previous Page | Next Page


Books | Photos | Paul Mutton | Mon 3rd Feb 2025, 12:56