Chartvlarivm Ecclesiae Sancti Petri de Bvrgo Valentiae Ordinis Sancti Avgvstini by Ulysse Chevalier


Main
- books.jibble.org



My Books
- IRC Hacks

Misc. Articles
- Meaning of Jibble
- M4 Su Doku
- Computer Scrapbooking
- Setting up Java
- Bootable Java
- Cookies in Java
- Dynamic Graphs
- Social Shakespeare

External Links
- Paul Mutton
- Jibble Photo Gallery
- Jibble Forums
- Google Landmarks
- Jibble Shop
- Free Books
- Intershot Ltd

books.jibble.org

Next Page

Page 0

The Project Gutenberg EBook of Chartvlarivm Ecclesiae Sancti Petri de
Bvrgo Valentiae Ordinis Sancti Avgvstini, by Ulysse Chevalier

This eBook is for the use of anyone anywhere at no cost and with
almost no restrictions whatsoever. You may copy it, give it away or
re-use it under the terms of the Project Gutenberg License included
with this eBook or online at www.gutenberg.net


Title: Chartvlarivm Ecclesiae Sancti Petri de Bvrgo Valentiae Ordinis Sancti Avgvstini

Author: Ulysse Chevalier

Release Date: April 8, 2005 [EBook #15582]

Language: Latin

Character set encoding: ISO-8859-1

*** START OF THIS PROJECT GUTENBERG EBOOK CHARTVLARIVM ECCLESIAE ***




Produced by Robert Connal and the Online Distributed
Proofreading Team from images generously made available

http://gallica.bnf.fr.













CHARTVLARIVM

ECCLESIAE

SANCTI PETRI DE BVRGO

VALENTIAE

ORDINIS SANCTI AVGVSTINI.

Ex monumentis ineditis descripsit,
prolegomenis & notis illustravit, indicibus auxit

C.-U.-J. CHEVALIER

S.C.E. diaconus.






CHARTVLARIVM

SANCTI PETRI DE BVRGO.


* * * * *


I.


_Carta de officio & dignitate Prioris Burgensis ecclesie_.[A]


PRIOR[1] primum comuni consilio canonicorum talis eligi debet, qui ecclesie
& universe dispensationi tocius comunie idoneus habeatur. Deinde assensu
abbatis in capitulo ab universo conventu voluntarie approbatus pompatice in
ecclesiam ductus, ad dexteram abbatis ab ipso abbate collocari debet;
primus cantare, ultimus legere[2], curam universorum gerere. Si quid
inhonestum aut emendandum fuerit, corrigere & emendare. Dum abbas non
affuerit, clericos in choro communi consilio & voluntate canonicorum
elevare, capiscolium & rectorem scolarum in capitulo consilio & voluntate
canonicorum [pone]re. Primus de universis necessariis communie[3],
intrinsecus sive extrinsecus respondere. Baiulum,[4] cellerarium[5] & omnem
familiam providere & custodire, sacramenta in capitulo cum canonicis &
procuratoribus capere, intus & extra curiose administrare; procuratores,
sive dispensatores communie ceterarumque rerum consilio canonicorum
disponere, claves commendare, iusticias & iudicia in capitulo pertractare,
hac definire. Si vero prior defuerit, deliberacione & iudicio procuratorum
aliorumque canonicorum iusticie & iudicia pertractanda hac definienda sunt,
nisi tanta vel talis interveniat causa, que definiri non valeat. Tunc ad
abbatem recurratur, ut in capitulo cum canonicis per ipsum diffiniatur.
Prior in comutationibus sive in venditionibus ubique terciam partem sibi
recipit, nisi in propriis ecclesie possessionibus [nec non] in
condaminis[6], & in clauso[7], & in prato, & in devisio[8], & in feudis
canonicorum. Prioris sunt domus & casamenta, a domo Giraldi Chaulet usque
ad vallum [d]e las Torloicheiras, & tenementu[m Ga]landi & vinea de Ylice.
Deficiente priore, omnia que prioratus sunt debent ad communiam canonicorum
& mensam redire, unde accepta fuerunt. Prior in refectorio primus ad
tintinnabulum sedet, solus comedit, duplicem capit cibum, in comestionibus
carnium & piscium, exceptis volucribus de quibus tercia pars ei minuitur.
In consultis primus; _Benedicite_ suum est; nichil de rebus ecclesiasticis
sive communie sine canonicis vel procuratoribus agere habet, nisi forte
grandis interveniat causa. Quicquid ad ecclesiam vel ad communiam attinet
consilio canonicorum agendum est. Placita enim vicarie & negocia causarum
hominum universe terre communie, a priore sive a procuratoribus cum
canonicis in claustro pertractanda sunt. Lex communiter canonicorum est. In
gatgeriis[9] quas communia acceperit, si quid venditionis vel commutationis
evenerit totum communie erit.

Next Page


Books | Photos | Paul Mutton | Sun 20th Aug 2017, 13:36